Patrick Pollock
pp

Home    About    Documents    News    Media    Contact   Network




  Library - Sanctuary - Search


CHRISTOPHER COLUMBUS DAY AND THE DISCOVERY OF THE NEW WORLD: OCTOBER 12

CC

Te Deum


Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi coeli
et universæ Potestates,
tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
te Prophetarum laudabilis numerus,
te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensæ majestatis;
venerandum tuum verum 
et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum
suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus
regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus,
tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum Sanctis tuis
in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos, et extolle illos
usque in æternum.
Per singulos dies benedicimus te,
et laudamus nomen tuum
in sæculum, et in sæculum
sæculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine,
super nos, quemadmodum
speravimus in te.
In te speravi:
non confundar in æternum.

Trinity

+

Oremus!

Salve Regina, ora pro nobis!

Sancte Patrici, ora pro nobis!

Angele Dei, ora pro nobis!

Christopheri Columbi, ora pro nobis!

Purgatory

Benedictio Apostolica


pjp